Einzelnen Beitrag anzeigen
  #2  
Alt 07.07.2020, 12:50
Benutzerbild von ChrisvD
ChrisvD ChrisvD ist offline männlich
Erfahrener Benutzer
 
Registriert seit: 28.06.2017
Ort: bei Den Haag, die Niederlande
Beiträge: 1.091
Standard

mit einigen Korrekturen:

"Rectori Academiae Magnifico
Rever. et Sal. plur.

Significavit mihi Adolescens Humanissimus, has litteras
ferens, Adolphus Augustus Godefredus Neu-
mannus, Lipsiensis, constituisse quidem se, operam oecono-
miae dare ut aliquando praediis rusticis administrandis ho-
neste occupari possit: sed quoniam intellexerit, ad eam rem
recte et cum ratione agendam opus sibi fore non modo hu-
ius artis doctrina et disciplina, sed etiam Matheseos, Hi-
storiae naturalis et inprimis Botanices, forte et aliarum
disciplinarum, scientia, quae quidem omnes a Professoribus
et Magistris Academiae nostrae iuventuti studiosae tradan-
tur; cupere se vehementer, ut has doctorum academicorum
scholas adire possit, numero civium Academiae adscribi;
quod quia sine testimonio doctoris
scholastici de facultate
sua nequeat consequi, petere se a me, ut eiusmodi testimo-
nio instructum ad Academiae aditum dimitterem. His
ego rationibus Humaniss. Adolescentis perspectis, eius-
que provectibus exploratis, intelexi, eum non modo ali-
arum artium cognitione instructum, sed etiam, quod in
hac caussa maxime quaeritur, in litteris latinis ita cer-
te versatum esse, ut eas, quas sibi proposuit, doctorum a-
cademicorum praelectiones cum fructu audire posse vide-
atur. Quod ego his meis litteris testatum facere non
dubitavi, fer. Lipsiae, a. d. XXII. Apr. a. ae. vulg. chr.
MD CCCIV.

Theoph. Sam. Forbiger,
Phil.D. AA.M. Theol. Bacc.
Rector Scholae Nicolaitanae"

Gottlieb Samuel Forbiger, Rektor Nikolaischule, Leipzig, 1795-1828.
__________________
Gruß Chris

Geändert von ChrisvD (07.07.2020 um 13:07 Uhr)
Mit Zitat antworten